factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem
Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et
non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem
illud valvas non posueram in portis
miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et
percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem
cogitabant ut facerent mihi malum
misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non
possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero
ad vos
miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices
et respondi eis iuxta sermonem priorem
et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice
puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo
in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei
cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te
velis super eos regem propter quam causam
et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem
dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco
nunc veni ut ineamus consilium pariter
et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec
quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec
omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent
manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis
confortavi manus meas
et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii
Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in
medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut
interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te
et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego
ingredietur templum et vivet non ingrediar
et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi
vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat
conduxissent eum
acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et
haberent malum quod exprobrarent mihi
memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera
eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum
qui terrebant me
conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul
quinquaginta duobus diebus
factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut
timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et
conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum
esset opus hoc
sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum
epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos
multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia
gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius
acceperat filiam Mosollam filii Barachiae
sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et
Tobias mittebat epistulas ut terreret me